Hebrews 6

Duriter eis increpatis et culpatis, eo quod velint semper eadem ipsa discere, iterum blanditur illis se eis connumerando, hortans eos ad perfectionem. quo rudes sunt catechizandi, ut est Symbolum fidei et Dominica oratio. id est non olim, ut sicut prius ceciderunt, iterum cadant. Vel, ita modo jaciamus, ut amplius jacere non sit opus. Quod prius dixit sermonem inchoationis, hic appellat fundamentum, eo quod ad Christianam religionem venientibus prius proponitur, ut super hoc, quod perfectionis est aedificetur. Hoc fundamentum dividitur in sex, quae sunt: inchoatio seu poenitentia, fides, baptismatum doctrina, impositio manuum, resurrectio, atque judicium. Quicunque aliquos ad fidem convertit, prius facit poenitere, in Deum credere, baptizari in remissionem, confirmari per impositionem, resurrectionem et diem judicii praestolari. . Ne quis vero existimet secundum vel tertium baptisma post peccata posse fieri, subdit: non tantum difficile, ne quis in hoc confideret. id est, etiam eos qui haec bona habuerunt. Nedum penitus malos. . per baptismum, cujus virtus in cruce Christi constat, unde subditur: Quia in baptismo sumus conformes morti ejus et sepulturae. Qui putat secundo baptizari, secundo Christum (quantum ad se est) crucifigit, quod est eum habere ostentui et derisioni ut semel mortuus est; ita nos in baptismo semel morimur peccatis, non secundo vel tertio. Dicit quia si rara, non sufficit: si assidua, vilescit. Doctrinam sanctam, rorem coelorum, quem sitienti terrae pluunt coeli, id est praedicatores verbi veritatis. Significat eos saepe bibisse per legem et prophetas verbum coelestis doctrinae, qui nec sic prompti fuerunt germina fidei proferre. Cultores terrae sunt qui vomere spirituali arbusta conscindunt, et falce verbi Dei noxia praecidunt. Vel illi a quibus colitur. sunt illi iidem qui se colunt in bonis operibus, imitati scilicet majores, secundum illud: quia patres suos, qui eos in fide genu erunt, imitantur. . Quia de praesenti non habet Apostolus unde eos laudet; de spe futurorum attollit, ad quae per praeterita allicit, et recreat animos eorum et confortat, antiqua eis in mentem revocans, et facit eos existimare Deum non oblitum bonorum quae fecerunt. Sicut enim priora bona per sequentia mala mortua fuerant et irrita facta, ita ipsa eadem per poenitentiam et alia bona sequentia reviviscent. Magna illis testificatus est. Tria autem bona commendat in eis, scilicet quod omnia sua fecerunt communia sanctis. Ecce opus, et hoc ex dilectione, quae informat actiones; ecce alacritas, et hoc ad gloriam Dei; ecce pura et recta intentio. Multam dilectionem erga illos ostendit, et eamdem circa singulos curam demonstrat, et tum majorum, tum minorum similiter curam gerit, et omnes diligit. . etc. Tria dicit: quod promissio facta; et per juramentum firmata; et in Abraham jam impleta. etc. Aposiopesis est hic, id est defectio. Quasi: Si hoc non fecero, non mihi credatur de aliquo. . Quasi diceret: Si autem homini, qui mendax est, per juramentum creditur, quanto magis Deo credendum est, qui mentiri non potest? Fugit ad spem qui spe beatitudinis tribulationes spernit. Sicut anchora navem, sic spes animam tenet, ne mergatur in salo hujus mundi, consentiendo iniquitati; ne saltem titubet. AUG. etc., usque ad si ad tempus fluctuat, anchora spes ejus est. Ad hoc Christus praecucurrit, ut nos sequamur. Qui bene dicitur cursor, quia nulla culpa eum impedivit, secundum illud: Psal. 18.. Et alibi: Ibid. 1.. Et praecursor, quia ante nos, et pro nobis cucurrit.